Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 472
Unproofread scanNot analysed yet
Dogmata ipsa, quae Origeni ceu erronea exprobrata sunt, ab Auctore indicata, sed satis ceteroquin nota, hic non referemus: id saltem observamus, quod defensoribus Origenis neutiquam adstipuletur. Hi vero cum alia, tum illud quoque pro Origene afferunt, quod ab ejus adversariis erronea quaedam effata operibus ejus sint assuta. Quo ipso tamen, judice Nostro, parum proficiunt. Praeterquam enim quod ex historiarum monumentis constet, Origenem ea docuisse, quorum accusatus condemnatusque fuit, in libris de Principiis non unam solum alteramve propositionem haereticam reperiri, quae forte inseri huic operi potuerit, ast statim tamen a re ipsa, de qua agitur, aliena forte deprehendatur, sed ipsum libri hujus systema, quantum quantum est, erroneum esse, ipsas propositiones fundamentales, quibus ceu fulcris quibusdam opus hoc innititur, ut iis subtractis corruere ipsum hoc aedificium necesse sit, ejusdem esse conditionis. Accedere, quod iidem errores, quibus libri Principiorum infecti sint, in aliis quoque ejus operibus ubique regnent; unde colligatur, constare sibi semper in pravis hisce opinionibus Auctorem, semperque eundem esse. Quemadmodum autem non dissimulat, quid in Origene laudandum sit: ita ut approbet, quae reprehendenda sunt, a se neutiquam impetrare potest. Cumque merito omnes in admirationem conjiciantur, quid demum summi ingenii excellentisque doctrinae virum ad ejusmodi errores defendendos impulerit, Noster quidem intempestiva studio religionem Christianam philosophiae Platonicae accommodandi, hoc tribuere nullus dubitat. Magna namque flagrasse Origenem cupiditate dicit, ad religionem Christianam philosophos adducendi: ita enim rationes secum subducebat, si hi, qui auctoritate sua plurimos a veritatis cognitione avertunt, victas dederint manus, reliquam turbam sua sponte, missa avita superssitione, ad Christignorum sacra accessuram. Plerique autem cum Platonitae philosobyGoc losophiae in scholis tum ubique regnanti, essent addicti, nihil aliud sibi superesse putavit, quam ut Christianam religionem philosophiae Platonicae attemperaret. Demetrii erga Origenem odium haud mediocriter, uti Noster refert, auctum est, cum hic denuo in Palaestinam itinere suscepto Presbyter ibi a Palaestinae Episcopis creatus esset. Magnam hinc apud suos iniit invidiam; simul vero Gentilibus, quibus Origenes sudes in oculis erat, animus ad eum perdendum additus est.