Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 473
Unproofread scanNot analysed yet
Ex multis quidem certaminibus, quae magno animo subiit, superior evasit; tandem tamen succubuit, ut satiusne esset Aethiopis libidinem experiri, an thus offerre idolis, dubitans, thure ab adstantium quodam ex manu ejus excusso, suspicionem idololatriae contraheret. Ita enim rem hanc Noster, Epiphanium secutus, narrat. Erupere tum omnium in Origenem odia, &quod multi hactenus clausum in pectore habuerant, tum palam factum est. Ejectus fuit ex Ecclesia Alexandrina &excommunicatus: receptus tamen honorifice ab ecclesiis Palaestinae. Miratur autem Auctor, qui factum, ut adversarii Origenis, dum omnia conquirerent, quae invidiam Origeni conflare possent, errorum ejus obliviscerentur. Hosce enim ei objectos fuisse, non legitur. Nihilo secius, licet Historici nullam hujus rei injiciant mentionem, in eam ingreditur opinionem, pravas ejus opiniones aut unicam, aut praecipuam causam fuisse, cur anathematis fulmine ab Episcopo Alexandrino fuerit percussus. Probat suam sententiam ex Hieronymo, qui asserat, in condemnando Origene ecclesiae Alexandrinae reliquas totius orbis ecelesias accessisse, exceptis Palaestinae, Phoeniciae, Arabiae &Achajae. Quod si de capite doctrinae nulla fuisset contentio, credibile non esse, quod reliquae etiam ecclesiae huic negotio se immiscuerint. Addit porro, poenam Origeni inflictam duriorem fuisse, quam promeruisset, si de ejus doctrina non simul fuisset quaestio. Ceteroqui enim non aliud illi objici potuisse, quam quod se Presbyterum in Palaestina creari passus esset, quo ipso leges quidam eoelesiasticas violaverit, interim tanti non esse hoc delictum, ut ideo fuerit excommunicandus: praesertim cum in persecutionibus ecdedae interdum aliter fieri haud potuerit, nec illud fuerit infrequens.