Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 479
Unproofread scanNot analysed yet
Hic uti propenso erga miseros quosvis erat animo, monachos istos recepit, &ita occasionem praebuit, ut simultates istae, quae jam antea ei cum Theophilo intercedebant, in aperò tum odium, &contentiones longe funestissimas erumperent. Admiratur autem Auctor hic insperatum certaminis hujus eventum. Cum enim jam in eo omnia essent, ut Theophilus judicio Chrysostomi, magna auctoritate &gratia Imperatoris florentis subjiciendus esset, subito mutata rerum scena est, Eudoxia Imperatrice a Chrysostomo offensa, &Theophili partes amplectente, eoque res istas dirigente, ut ad sententiam de Chrysostomo ferendam Constantinopolin accerseretur. Omnia contra Chrysostomum conspirabant, donec in exilium tandem pelleretur, triumphante Theophilo, succumbente simul Origenisino, quem praecipue Theophilus oppugnabat. Haec summa illorum est, quae prolixius de hac contentione ab Auctore narrantur, ex quibus unicum saltem adhuc subjungimus. Male nimirum audit apud multos Theophilus, &insolentiae, ambitionis ac credulitatis arguitur: sunt etiam, qui eum aliis affinxisse haereses ajunt, ut hac ratione eos perderet. Ast Ducinus aliter de eo pronunciat: &licet non dissimulet, ab ambitione non plane eum fuisse immunem, simul tamen pro viro sancto &probo &summe orthodoxo eum habet, eos autem, qui aliis illum affinxisse haereses ajunt, ex instituto refellit. Nimirum illos, qui ejusmodi quid de Theophilo memoriae prodiderint, ipsos fuisse haereticos dicit. De Palladio Episcopo Helenopolitano hoc manifestum esse. Acerrimum eum fuisse Origenistam, non tantum ex testimonio Hieronymi aliorumque constare, sed ex ipso etiam Palladii opere. In eo namque illum Evagtium Ponticum maximis in coelum tollere laudibus, quem tamen Origenistarum fuisse antesignanum constet, imo hujus se palam eum profiteri discipulum. Similiter &Didymum, &Isidorum Alexandrinum, &Russinum non sine encomiis singularibus eum commemorare, qui tamen anathemate percussi sint, eo quod Origenis erroribus adhaesissent. Accedere ait, quod hic Palladius nentiquam auctor sit libri de vita Chrysostomi, sed alius quis obscurus homo, cui commodum visum fuerit, Palladii nomen usurpare. Non magis tamen Socrati atque Solomeno hic credendum esse, quam Pal480 ACTA ERUDIT. MENS. OCT. A. MDCC. Palladio. Utrumque enim tum aliis haereticis, tum maxime Origenistis addictum esse.