Latin
HISTOIRE DE L ORIGENISME
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 480
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea tres hosce auctores adeo inter fe non convenire, ut dissentiant quam saepissime, imo ut singuli sibi ipsis contradicant. Denique inquit, quicquid sit de Theophilo, si vel maxime probatum fuerit, eum vindictae cupiditate abreptum, modestiae &charitatis limites migrasse, ex eo tamen non colligere licet, Isidorum atque monachos Nitriae pro orthodoxis habendos esse. Sed cetera praetermittimus: sicuti nec reliqua, quae in hoc libro de contentionibus occasione Origenismi inter discipulos Sabbae, viri sancti, aliosque monachos ortis, itemque de Justiniano Origenismum proscribente, deque Theodoro Caesareensi callidis machinationibus eidem patrocinante, tandemque de extirpatione ejus disserit, attingere nobis licet. Sed duo tamen adhuc paucis monenda sunt. Primum hoc est, quod circa finem libri quinti synopsin doctrinarum Origenis, vel systema potius errorum ejus ita exhibeat, ut demonstret, Origenem ex unico principio simplicissimaque ratione, nimirum essentiam increatam esse immutabilem, creatam autem mutabilem, omnes errores justa serie ita derivasse, ut cuncta ejus placita arctissimo nexu inter se devincta essent &colligata. Alterum hoc est, quod universo huic operi subjuncta sit explicatio quaedam uberior eorum, quae veteres de condemnatione Origenis in quinto Concilio oecumenico facta, memoriae prodiderunt. Summa haec est. Evagrius rem istam aliter referre videtur, ac Auctor retulerat, dissentireque ab eo qua tempus, qua modum condemnationis. Opponit itaque illi aliorum auctorum testimonia &monumenta fide digna. Opponit etiam acta Concilii, in quibo tamen cum ea neutiquam reperiantur, quae alii scriptores de hoc negotio retulerunt, nova inde exurgit quaestio, an acta istius Concilii integra sint, an mutilata? Prolixe itaque aliorum auctorum sententias atque rationes affert: tandem vero rejectis atque impugnatis omnibus, tum iis qui integra, tum iis qui mutilata haec acta crediderunt, suam de hac re ita exponit sententiam, ut contendat, veteres quinti Concilii nomine non tantum illa designasse, quae per Patres Constantinopoli tempore Vigilii Pontificis congregatos gesta sunt, sed ea omnia, quae circa capita fidei per quinque ecclesias Patriarchales, durante imperio Justiniani decreta sunt. Unde concludit Auctor, hodienum actis hujus concilii nihil deesse, &in iis reperiri ea omnia, quae tum ad Origenismum, tum ad controversiam de tribus capitulis spectant. -σ π- N. H. ACTA