Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 481
Unproofread scanNot analysed yet
ERUDITORUM, Publicata Lipsiae Kalendis Novembris Anno MDCC. LE GEMME ANTICHE FIGURATE &c. i. e. GEMMAE ANTIQUAE DELINEATAE, AUCTORE MICH. ANGELO Causeo de la Chausse Parisiensi, Eminentissimo ac Reveren. disfimo Principi Dn. Cardinali CAESARI ESTRAEO consecratae. Romae, apud Jo. Jacob. Komarek, 1700 in 4. ch. aug. Constat plagulis 13, figuris aeneis 200. Actenus Gorlaei, Liceti, Augustini, alierumque labores, qui pretiosam pinacothecarum illustrium supellectilem. IGemmas nimirum caelaminibus insignes aenarrant, earum demque ectypa quam nitidissime incisa offerunt, adeo delicatulis artificiosae vetustatis admiratoribus &utilitate &jucunditate sua sese commendarunt, ut non parcis elogiis eapropter mactati legantur. Tantarum laudum aemulatione accensus Autor hujus operis perindustrius, cujus in annotandis prisci aevi cimeliis fidem solertiamque spectatores Musei Romani, quod Romae A 1690 edidit, jamjam exosculati sunt, praesentem scalpturarum farraginem evulgare, novaque rei antiquariae incrementa addere constituit Compegit autem in hoc Syntagma ducentas figuras in tabulis aeneis splendide sane insculptas, Deorum, Dearumque, Heroum item, Imperatorum, Philosophorum, sacrificiorum, quadrupedum, volucrum &c imagines exhibentes, quas veteres Romani, cum annuli ferrei, vel e simplici auro confecti, innocentioris aetatis decora, vilescere coepissent, ac barbararum gentium luxuria &fastus victorum quoque aniζ νυ