Latin
TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 496-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut clarius evadat, jubet aquas has sub radiis Solaribus evaporare, &tum contrarios observari dicit effectus ab illis, quos edit sal evaporatis super ignem aquis residuum; illud enim liquores acidos in fermentationem sensibilem non cogere, nec solutiones cum acido factas praecipitare, nec fluiditatem pristinam mixto coagulato reddere observavit. Nec alia desunt argumenta, quibus probare conatur, sal naturale aquarum Borboniensium non idem esse, quod in vase evaporatis illis relinquitur; alias thermae ipsae Borbonienses eundem deberent exhibere effectum, quem edunt aquae Borbonienses destillatae &sale suo naturali exutae, debita tamen denuo salis fixi in vase relicti quantitate impraegnatae. Sed experientia docuit, 1) aquas has calidas obtinere calorem vehementem, urentem, sensationem dolorificam in lingua relinquentem: thermas Borbonias minus; 2) aquas frigefactas gaudere cuspidibus pungentibus &sensibilibus valde: thermas Borbonias sapore subtili, subacido atque nitroso; 3) aquas cum spiritu vitrioli, ac sulphuris, &aceto effervescere, hosque liquores sua aciditate defraudare: thermas Borbonias minus; 4) aquas saponis &lixivii instar sordes detergere, &mundare lintea: thermas Borbonias potius rubras &magis conspicuas reddere maculas; 5) aquas loco aquae simplicis farinae fermento impraegnatae affusas fermentationem valde inhibere: thermas vero eandem promovere; 6) aquas literas solutione gallarum &vitrioli exaratas obscurare: thermas Borbonias minus. Quibus experimentis &haec addit, scilicet, 7) crustam salinam orificiis ductuum majorum adhaerentem in aqua simplici more salium alcalinotum non solvi; 8) terram hanc ante infusionem cum spiritu vitrioli, sulphuris &aceto destillato &c. non effervescere, calcinatam vero paucis acidi cujusdam guttis infusis ebullire.