Latin
TRAITE DES EAUX DE BOURBON L ARCHAMBAUD &
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 497
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus singulis sub examen vocatis, observavit, sal volatile, omni salso privatum sapore, linguam subacidorum instar pupugisse, in loco humido non facile per deliquium, commodius in aqua solvi potuisse. Quoniam autem nec ejus solutio cum sale tartari, sale viperarum, pulvere perlarum, coralliorum, cornu cervi calcinato; nec ipsum sal cum acido sulphuris vel spiritu vitrioli effervescentiam init, sed aspersum flammae candelae strepitum subito excitat, flammamque coeruleam reddit; hujusque solutio Mercurii sublimati corrosivi solutioni album, tincturae heliotropii rubrum colorem conciliat, atque sal Saturni solutum in pulverem album praecipitat: non sal acidum, nec sal alcali actuale, sed sal hermaphroditicum, mediam inter volatile &fixum naturam nactum, esse concludit; imprimis eum circa eleum tartari, camphorae &vitrioli solutiones, eosdem quos nitrum edat effectus. In salis fixi analysi advertit, hoc solutum post filtrationem &evaporationem albescere; saporem subtilem, pungentem, subacidum &subsalsum possidere; pulverisatum fundum in aqua communi petere, in loco humido in deliquium abire, vas terreum, in quo per aliquod tempus asservatur, penetrare &extrinsecus instar filorum crystallinorum adhaerere, quae soluta aquam reddant pungentem &acidam, ita ut habeat saporem Mercurialem, &cum nitri per corbones fixati granis aliquot effervescat. Quoniam igitur salis solutio cum sale tartari, cum bile animalium, cum limatura Martis, cum sale volatili viperarum non ebullit, concludit Author, hoc texturam valde laxam habere, hujusque unionis principium esse acidum subtile. Praeterea notavit, sal fixum mixtum cum acido sulphuris vel spiritu vitrioli rectificato effervescentiam producere. cum aceto forti agitationem excitare, hujusque aciditatem imminuere; tincturam coralliorum cum aceto destillato paratam in pulverem album praecipitare; oleis per succos citri, lapathi acuti, vel berberis coagulatis pristinam restituere fluiditatem; eiusque solutionem coagulo lactis affusam, coagulationem dissolvere. Atque ex his omnibus deducit, sal hoc fixum obtinere chaRrr ractq. racterem alcali. Cautos tamen harum aquarum examinatores esse jubet, quo minus ex salis in fundo relicti phaenomenis concludant, eas esse alcalicas, cum alcali soboles sit ignis, postquam scilicet particulae nitrosae Mercuriales avolarunt; quemadmodum quotidie videmus, particulas fixas cum terra in foco sub cinerum forma relinqui, si concremetur lignum, acidas vero &nitrosas in fuliginem se elevare; item plantas succulentas &nitrosas parum siccatas sal suum essentiale concedere acidum, super igne vero tractatas sal fixum reliuquere.