Latin
DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 519-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE Homme. i. e. TRACTATUS DE GENERATIONE VERMIIM IN CORPORE humano. Authore NICOLAO ANDRT, Doctore Medicina Facultatis Pariftensis. Lutetiae Parisiorum ap. Laur. dHoury, 1700. in 12. Alph. I. cum fig. aenCUm ea sit vermium in aegrotorum corpore nidulantium conditio, ut nullo saepe suam praesentiam manifestent indicio, quin symptomatibus, variis morbis horumve causis communibus, stipati vel exercitatissimo imponant Medico; merito laudandus est Clarissimus Author, quod in hoc tractatu physice non solummode vermes examinare, eorumque generationem, diversasque species tradere, sed signa quoque, effectus, prognosin, atque remedia anthelmintica cuporista Medicis suppeditare voluerit, pleuritici potissimum invitatus exemplo, qui a verme lato intestinorum ductum occupante contraxerat morbum.