Latin
DE LA GENERATION DES VERS DANS LE CORPS DEE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 520
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim cum in insectorum classe alia magna, alia parva deprehendantur, haec sub vermium nomine comprehendit Author, qui, licet in notabilem satis excrescant quandoque magnitudinem. subtilitate tamen a prioribus discrepant. Omnes fere circa autumni finem moriuntur; ex ovulis vero, quorum copiam sat amplam relinquunt, appropinquante vere viva excluduntur animalcula; hinc vermis quasi vere micans dicitur Nostro. Ex putredine oriri hos, a se impetrare Author non potest ut credat, nisi quis rationem doceat, quomodo casus ordinem spernens membra animalis ordine disposita formet? &quidni plures eorum species, quam quae nunc cognitae sunt, producantur? Existimat potius, ex seminibus seu ovulis per calorem in materia apta perfici atque excludi vermes. Ad corpus autem nostrum penetrant ovula, juxta Authorem, triplici modo, vel cum aëre, quem inspiramus, vel cum alimentis, quibus vescimur, vel a rebus, quas tangimus frequentius: quo postremo modo extrinsecus cuti affricantur, ita ut sub squamulis hujus vitam adepti vermes vicina rodant vasa, &sic extravasato &in pus mutato liquore, quem vehebant haec, sub tuberculis latitent &nutriantur. Hinc contingit, ut qui scarabaeos &bombyces, infinitis aliis vermibus, eorumque seminibus, aeque ac reliqua insecta, scatentes colunt, scabie utplurimum defoedentur. His pariter intra carnium fibras porosque latitantibus, &successu temporis vivum producentibus animal ovulis debetur, quod, si carnis recentis frustra in vitro usque adeo custodiantur, ut nullus muscis pateat aditus, saepe vermes, (secus ac Dominus Redi observaverat) inibi conspiciantur; quanquam non neget Author, embryones in utero jam tum infestari talismodi insectis, quae, dum recens nati alvum deponunt, statim rejiciantur. Quamvis vero constet, metallis quoque &vegetabilibus suos esse vermes, talium tamen potissimum in animali regno foecundus deprehenditur proventus, ita ut nec ostreae &conchae excludantur; imprimis in corpore humano copiosissimi tam extra, quam intra intestina notantur, ut pauci sint homines, sive sani sive aegroti, qui eis careant. Qui extra intestina haerent, pro loci diversitate sunt 1) Enceart. I. phalici, qui iterum dividuntur in encephalicos proprie sic dictos qui cerebrum, nasicolas qui nares, auriculares qui aures, dentales qui dentes occupant. 2) Pulmonales.