Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 52
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &reliqua, quae in scriptis mntonis reprehendit Athenaeus, tuetur, &ad scripta doctrinamque Platonis transiens, eam potissimum versari observat in disciplina morum constituenda, a prioribus ante Socratem Philosophis fere neglecta, aut brevibus aphorismis obscurisve symbolis tradita. Eam vero explicari Dialogis, genere scribendi tum fere ignoto, sed ad veritatem tradendam &agnoscendam aptissimo. Affert vero varia Dialogorum genera, sed repudiat illorum rationem, qui Dialogos Platonis ad classes quaternionum aut ternionum revocant. Theaetetum quidem, Sophistam &Politicum ad eundem spectare finem, &Logicum opus absolvere: aeque ac libri de Republ. Timaeus &Critias in genere morum unum corpus constituunt, ita ut in libris de Rep. formentur boni cives, in Timaeo erudiantur de rerum natura, in Critia ad historiae veteris exempla remittantur. Ceteros vero Dialogos inter se non convenire, &unumquemque in peculiari argumento versari. Secutum porro esse Platonem in naturali scientia Heraclitum: in iis, quae intelligentia sola, non sensu comprehenduntur, Pythagoram: in civili, &morum disciplina Socratem. His adjecisse dicitur Dialecticam, quam, Auctore judice, non invenit, sed perfecit. In morum disciplina nihil fere indignum Christianis praeceptis a Platone doceri tradit: Finem ultimum esse convenienter Naturae, h. e. voluntati divinae vivere, &hinc tanquam fonte summi boni petere, &expectare, quae animo, corpori vitaeque conducunt bona: divitias prae virtute nullius esse pretii, nec aurum totius orbis vel minimae virtuti posse comparari: vitam boni publici casa amittendam: fugiendum esse otium animique mollitiem, nedum voluptates criminosas: timorem Numinis fundamentum esse honoris &officii parentibus praestandi: nocendum nemini, nec injurias vindicandas: nihil suscipiendum sine precatione ad Deum, ut voluntatem suam in nobis, non vero nostram perficiat.