Latin
ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 53
Unproofread scanNot analysed yet
In Civili Sapientia Platonem non minus esse admirabilem, qui doceat, neminem recte imperare, nisi Regem Regum sequatur &imitetur: Magistratus &Sacerdotia non deferenda generi, opibus, potentiae, sed virtuti &pietati: leges illi, qui tulit, non Reipublicae commodas, non esse leges, sed opera injustitiae &amoris proprii: singulare unius imperium reliquis formis Rerumpublicae praestare. Similibus doctrinis abundare opus de Republica, &Sapientem, quem in eo format, ad exemplar Mosis videri expressum: contaminari vero duplici eoque non levi errore, altero de communione uxorum bonorumque, qua vinculum societatis magis tollitur quam astringitur: altero de feminis, ad eadem, quae viri obeunt munera, educandis. In iis vero, quae ad religionem cultumque divinum pertinent, eum sequi priscas traditiones &veterum Oraculorum fidem: eas de Deo sententias animis imprimere, quibus superstitio &idololatria concidat: Dei providentiam firmiter stabilire: impiis aeterna supplicia, bonis aeterna praemia proponere: mendacia &perjuria tanquam Deo invisa damnare. Neque in his magni momenti rebus subsistere Platonem; descendere eum ad singula civium officia regenda in commerciis, itineribus, reperto thesauro &inprimis de ludis &spectaculis, a quibus civium pendent mores, accurate praecipere, nec in his privatim quicquam immutari velle. In Physicis, quo &Metaphysica refertur, Platonem agnoscere, Naturam penitus pernosci non posse: ejus duo esse principia, Spiritum &Materiam: illum esse optimum, aeternum, immutabilem &semper eundem; hanc esse in perpetuo motu, semper nasci, semper mori, &nunquam existere. Hanc ergo vocare solet Aliud, item Necessitatem; Spiritum vero Idem. Materiam vero quamvis alicubi aeternam dicat Plato, aeternam proprie ex ejus mente non esse, qui statuat animas prius extitisse, quam corpora.