Latin
MENSIS DECEMBRIS A. M DEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 528-2
Unproofread scanNot analysed yet
Liber tertius circa traditiones occupatur; ubi post harum divisionem notas Autor praescribit, quibus mediantibus Divina traditio ab Apostolica, &Apostolica ab Ecclesiastica secerni queat. Hinc traditionis Divinae existentiam prolixe vindicat, utpote quae neutiquam in nova demum lege orta sit, verum in Mosaica quoque, imo &in naturali, viguerit. Judaeorum imprimis traditionem, una cum explicationibus illius variis, quales nempe Mischna, Gemara, Masora &Cabbala, excutit. Traditiones ullas, praeterquam Apostolicas disciplinam spectantes, itemque Ecclesiasticas, abrogari posse negat. In libro quarto sanctos Ecclesiae Patres in scenam producit, Doctorumque ante omnia &Patrum Ecclesiae descriptionem inserit. Hinc nullius seorsim, imo nec plurium idem sentientium, sed omnium unanimiter quid adstruentium doctrinam infallibilem esse pronunciat. Post regulas autem in legendis Patrum scriptis tenendas, catalogum texit eorum, quos prae caeteris celebrare soleat Ecclesia, &eum pro triplici Patrum aetate disponit. Prima est eorum, qui Apostolicis aut proximis ab his temporibus floruere; fecunda ad quintam usque Synodum oecumenicam A. C. 553 sub Vigilio coactam, &tertia tandem inde ad Doctorem usque Seraphicum, Bonaventuram, pertingit. Quintus liber Concilia qua dogmatice qua historice spectanda sistit, &Apostolica primum, deinceps celebrata post Apostolorum aevum oecumenica, ultimoque particularia in causa praecipuarum haeresium habita enumerat. In sexto libro ad Pontificias Ecclesiae definitiones se confert Autor, earumque infallibilitatem declarat atque limitat. Decretales prae caeteris Epistolas nec genuinas absolute, nec supposititias vocare audet, satis tamen illas, ubi sacris Canonibus haud contrarientur, Theologi veneratione dignas esse affirmat. Constitutionibus Apostolicis omnem γνησυστητα abjudicat, nec mitius censet de Canonibus, qui vocentur, Apostolicis. Primatum Romani Pontificis prolixe contemplatur, &generalem dici posse hunc admittit Episcopum, eo sensu, quo particularis Episcoporum particularium cura isto titulo minime tollatur. Quaestionem, sub quonam Pontifice in Gallias primum Christiana introducta fuerit religio? dum inspergit, primo jamtum nascentis Ecclesiae seculo sub Petro, primo Christi vicario, &Clemente, post Linum &Cletum, Romano Pontifice id factum esse respondet. Anti-Christum de caetero vocandum esse Pontificem Romanum totus negat, vulgatam de Johanna Papissa narrationem explodit, deque eminentissimo Cardinalium Collegio nonnihil disserit.