Latin
MENSIS DECEMBRIS A. M DEC
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 539
Unproofread scanNot analysed yet
Septimus liber, isque ultimus, praecipuas haereses in Ecdesia subortas allegat, &strictim percenset; Lutheranos vero dum pessimis haereticis annumerat, parum feliciter procedit, ac vel in ipso nomine explicando hallucinatur, quandoquidem PROTE. STANTES eos ideo dici arbitratur, quod Confessionem Augustanam sectari se jactent atque protestentur; cum tamen longe aliam denominationis hujus originem esse, in vulgus notum sit. Caeterum sub finem librorum singulorum, primum modo si exceperis, notitiam Autorum, qui materiam in quolibet eorum propositam latius excusserint, annectit, &eam ob rem secundo claros in Scripturam Sacram commentatores, tertio Historiae Ecclesiasticae traditores, quarto illustrium Ecclesiae scriptorum, quinto Conciliorum, sexto vitae summorum Pontificum collectores, &septimo eos, qui circa haereses versati fuerint, adjungit. A DEMONSTRATION OF THE MESSIAM In wihch &c. I. e. DEMONSTRATIO MESSIAE, QUA VERITAS RELIGIONIS Christianae adversus Judaeos potissimum defenditur. Pars III. Autore