Latin
HSTORIA COMPENDIOSA VITAE PICTORUM, UNA CUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 532
Unproofread scanNot analysed yet
HSTORIA COMPENDIOSA VITAE PICTORUM, UNA CUM eorundem operum censura: &tractatus de Pictore perfecto, de cognitione Delineationum, &Figurarum aenearum usuParisiis apud Carolum de Sercy, 1699. in 12. maj. Constat alphab. 2. QUantum olim Graecia Arti tribuerit Pictoriae, vel ex solo hoc constare potest, quod receperit eandem in ipsum Liberalium chorum, interdicto perpetuo, ut servitia neque addiscerent neque docerent pictores. Ne quis igitur miretur, tanti semper aestimatam fuisse ad haec usque tempora nobilissimam illam &antiquissimam artem, ut illustrium Virorum manibus etiam tractata, &in Jacobi Augusti Thuani summis deliciis habita ab iisdem fuerit. nomine quid seculo nostro illustrius fuit? Qui quam pingendi diligens fuerit, adolescens maxime, ipse est testis. Bongarsium, Gendios fratres Johannem &Nicolaum, Golzium item &Venium, non minus literis atque elegantissimorum carminum laude, quam pingendi artificio clarissimos extitisse, nemo facile ignorat.