Latin
532.7 to 532.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 532.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
XIII demonstrat, accidentia hic sine subjecto esse non posse, quia tum non amplius essent accidentia, &concesso hoc dogmate, dubitari posset, an ulla in universo orbe substantia existeret, cum omnia, quae dantur, congeries accidentium esse possent. Porro cap. XIV ostendit, nec juxta Cartefianam Philosophiam modos fine substantia subsistere posse, maxime extensionem, quae juxta illos sit ipsa materia. Denique octavan Rohaltii exceptionem, quod omnes modi panis, locus, situs, figura &c. comimunicentur corpori Christi, cap. XV respondet, hoc posito, corpus Christi fieri panem, cum juxta eundem Rohaltium collectio modorum sit vera rei essentia, &cap. XVI vana Rohaltii effugia, quod Deus per ommipotentiam suam contradictoria vera facere possit, aut essentiam rerum immutare, vel quod forsan systema aliquod Philosophiae hactenus ignotum deri possit, ex quo hae contradictiones conciliari queant, diligentissime confellit. ABREGE DE LAVIE DES PEINTRES Ec. i. e.