Latin
532.4 to 532.6
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 532.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
de Valentia, qui sensibus certitudinem in rebus fidei tribuit, sed ubi fides illis contradicit, relinquendos &ex illa corrigendos esse, autumat, ita solvit: fidem sensibus nunquam contradicere: hoc quidem veteres Haereticos, sed impie, docuisse: imo fidem, si sensus corrigeret, se ipsam infirmaturam esse. Pergit cap. VI, &affirmat, fidem a sensibus originem ducere, ejusque certitudinem ab iisdem dependere, hocque Martinonum, Papistam celebrem largiri. Exceptionem quartam Thomae, Vasquez, Tapperi, Estii &Arnaldi, quod sensus sola accidentia, non vero substantias percipiant, ita cap. VII diruit. Sensus ait omnino percipere &discernere substantias, partim vage, cum album ab albedine vel ipsa vulgaris loquendi consuetudo discriminet, &concreta primo in sensus cadant, fatentibus Conimbricensibus &Bernerio, partim distincte; quid ignis, quid aqua sit, etsi id rudi modo fiat: hanc esse, quam vulgo appellent, facultatem aestimativam, &huc Servatorem nostrum respexisse, cum de substantia carnis suae discipulos vivendo &tangendo convincere vellet, Joh. XX, 27. Subjungit cap. VIII, eandem esse Patrum doctrinam, qui contra Marcionitas, &Eutychianos, veritatem corporis &naturae humanae Christi impugnantes, hoc cumprimis argumentum usurpaverint. Exceptionem quintam Bellarmini &Becani, quod nimirum sensus substantias quidem percipiant, sed indirecte solum, per accidens &incerte, non secus ac Patriarchae Angelos apparentes saepe pro hominibus habuerint, aggreditur cap. IX, id omne negando, reponitque, corpora ab Angelis assumta a veris discerni potuisse, vel tangendo, quod Thomas, Vasquez &Becanus concedant, vel dissecando, quod Durandus &Tena largiantur. Quam responsionem cap. X continuat, &Christi ablegationem ad sensus, Patrum provocationes ad eundem, omnes hominum actiones, praecepta divina, &religionem universam sensuum certitudinem supponere, urget. Progreditur inde ad exceptionem sextam Arriagae &Magnani, quod Deus in organis sensoriis ita operetur, ut corpus Christi velut panem percipiant, &cap. XI respondet, hoc pacto Deo fraudes &praestigias tribui, &praeter naturam sacramenti nullum visibile signum, quod verum sit, in Eucharistia relinqui; ubi etiam eos conficit, qui corpus Christi in Eucharistia per modum spiritus esse nugantur. Hinc cap. XII septimam exceptionem Scholasticorum, qui mutationem in objecto factam esse, &accidentia panis sine subjecto a sola quantitate sustentari docent, peraccurate refellit, atque speciatim cap.