Latin
Cap. 5
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 550
Unproofread scanNot analysed yet
constare, Christum natum ante mortem Herodis, adeoque ante diem 25 Nov. anni Juliani 42, quo ipso plurimorum Chronologorum sententiae perspicue evertuntur. Deinde Matth. II. 19. sequ. diem ultimum exilii Christi inter Aegyptios, componi cum die mortis Herodis, &Matth. II. 22. sequ. principium habitationis Nazarethanae conjungi cum principio regiminis Archelai. Dęnique Luc. II. 39. diem a nato Domino quadragesimum, quo Maris sacra fecit, proxime connecti cum principio habitationis Nazarethanae, ὡς ἑτέλεσαν, ὑπέστρεψαν. Porrdlera puerperii statim post mortem Herodis, &proxime a reditu Christi ex Aegypto celebrata fuisse, inter egressum e loco exilii &ingressum in Galilaeam ejusque civitatem Nazareth, ex collatione locorum Matth. II. 22. sequ. &Luc. II. 39. manifestum esse videtur. Certe non fuęrunt oblata ante fugam in Aegyptum, quia illis peractis non redierunt parentes Bethlehemum, ubi tamen a Magis sunt inventi, Matth. II. 8. sequ. sed Nazaretham Luc. II. 39; neque cum publice in templo offerrentur, ullum amplius ab Herode periculum esse potuit, qui dum viveret, Hierosolymis versabatur: neque occulta amplius erat de nato Jesu fama, qualis fuit, cum Magi adventassent Matth. II. 8. Quod si biennio demum post Magos accessisse statuamus, natalis Christi referendus esset ad annum Julianum 40, quod res ipsa non fert, &refellitur ex Luc. III. 1. &23. Proxime igitur a nativitate Christi, (non demum 16 diebus post, ut habet traditio Romana, nedum integris duobus annis interjectis) Magorum adventum statuendum esse, minime ambigit, &adversus Aegidii Strauchii exceptiones pluribus argumentis tuetur; inter adventum autem illorum in Bethlemum, abitumque in patriam, non plures uno die interjungendos. Hinc collatione anni Juliani 42 cum Judaico facta ostendit, res Herodis &Christi, quae a Josepho &Evangelistis tunc accidisse narrantur, intra angustum licet 40 dierum spatium commode posse compingi: qua in re maxima dubio procul posita est sententiae hujus difficultas. Ac ne quis Herodem tempore nati Christi nondum aegrotasse objectet ex Matth. II. 8, respondet, Josepho teste Herodis morbum fuisse lentum &chronicum, satque valida quandoque habuisse intervalla, quibus potuerit pati, ut de loco in locum veheretur. Notat vicissim, Josephum &Mariam ideo cum recens nato Jesu, post Herodis mortem, ad maturandum ex Aegypto reditum ab Angelo monitos fuisse, ut sacra puerperii legitimo tempore Hierosolymis celebrari possent, cum ad iter ex Aegypto non majore, secundum Autorem, opus fuerit quam quatuor dierum spatio. Nullo negotio deinde respondet ad ob