Latin
Cap. 5
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 551
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 5. jectionem ex Luc. III. 1. &23, repetitis iis quae supra part. 1. c. 4. observaverat. Nec minus facile epocham nati Christi a se stabilitam Cap. 6. conciliat cum obscuro &incerto calculo Ephemeriarum. Tantum denique abesse putat, ut sententia illa sua pugnet cum tradi Cap. 7. tione Venerandae Antiquitatis, ut quod summam rei attinet, annum nempe nativitatis Christi, praestantissimos quosque Ecclesiae Doctores, Justinum Martyrem, (siquidem ponamus, primam ejus Apologiam oblatam in Decennalibus Antonini) Irenaeum, Tertullianum &c. secum sensisse putet; quod vero spectat tempus anni autumnale, in eo Christi nativitatem collocasse non modo ex recentioribus Beroaldum, Scaligerum aliosque, sed &ex veteribus Cyrillum ac Clementem Alexandrinos. Dissertationem claudit appendix duplex, quarum prior sedecim numos veteres, sed jam vulgatos, exhibet atque illustrat. Tredecim priores sub Praesidibus Syriae cusi sunt, annos aerae Antiochene referentes, tres sub Quintilio Varo, quinque sub Silano, singuli sub Petronio, Flacco, Cassio, Quadrato &Publ. Licinio Muciano: reliquorum trium unus sub Tiberio Imp. Pontifice Max. Antiochenorum (qui aeram Actiacam etiam sub Tiberio apud Antiochenos obtinuisse docet) &duo Herodis Tetrarchae. Altera appendix gesta Herodis Magni annalium more non exigua cura &industria persequitur. JAC. B. QUADRATURA ZONARUM CYCLOIDALIUM PROmota; Problema item Centri grav. Sectoris solidi Cycloidici solutum. Conf. Acta Lips. p. 316 &427. Anni 1699. OUemadmodum Problema Sectionis Angularis in ratione determinata numeri ad numerum Algebraicum est, sed indefinite in data ratione quacunque transcendens: ita quoque Zonae Cycloidales quadrabiles, qualis IKDB, algebraice quidem determinantur, sicubi ratio arcuum AM &AL datur in numeris; indefinite vero &generaliter nulla aequatione algebraica finita exhiberi possunt, quamvis interim Problema facillime construere liceat hoc modo: Sit AC portio Cycloidis, A vertex, AH axis, AQ quadrans Circuli genitoris, H circuli centrum. Fiat AP perpendicularis &aequalis ipsi AH, datoque in ea ubivis puncto G bisecetur GP in R, ac junctae HG ducatur parallela recta RS.