Latin
Cap. V
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 62
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Johannes, ut porro Auctor refert, librum de potestate Regia &Pontificia composuit, a Goldasto inter cetera ejusdem commatis monumenta, e tenebris protractum, in quo id probandum suscepit, successores Apostolorum posse quidem, si summi Imperantes hoc permittant, dominia &bona temporalia possidere, ast jure quodam in bona Regum Principumque temporalia, eo quod vicarii Christi &successores Apostolorum sint, eos neutiquam gaudere. Argumenta quibus id probat, in compendium Auctor misit, dignaque omnino sunt, quae &legantur &expendantur. Scholasticorum Ordini singulare decus hoc seculo conciliavit Johannes Duns Scotus, de quo cum nonnulli referant, eum in publico quodam eruditorum confluxu Parisiis immaculatam conceptionem B. Virginis Mariae tanto ingenii acumine defendisse, ut non tantum non adesset, qui dissentire auderet, sed ut publico quoque Academiae decreto omnibus haec sententia commendaretur, Auctor tale quid unquam contigisse negat. Extare quidem ait decretum Parisiensis Academiae, quo haec sententia comprobetur, sed factum istud demum esse post Concilium Basileense A. 1496. Scotum autem de illa quaestione suam ita proponere sententiam, ut licet diserte non affirmet, Beatam Virginem sine labe conceptam esse, concedat tamen fieri hoc potuisse, simulque declaret, se ad illud credendum paratum esse, quod magis beatae Virgini sit honorificum. Johannem Scotum excipit Raymundus Lullius, cujus &vitam Anctor exponit, &scripta diligenter recenset, refertque eum a Pontificibus Honorio IV, Bonifacio VIII &Clemente V facultatem novam, quam excogitaverat, artem ratiocinandi &disserendi, Romae docendi impetrare non potuisse; de arte autem ipsa ita pronunciat, ut sapientiorem discessurum neget, qui artis Lullianae magistrum disserentem audiverit. Ceterum Nicolaum Eymericum constat, &Auctor etiam memorat, ex scriptis Raymundi propositiones collegisse, quas ut erroneas &haereticas Gregorius XI Pontifex, fiustra nitente contra Petro Arragoniae Rege, damnaverit; earum tamen nonnullas rejectas immerito esse, posseque defendi autumat. Ex reliquis cum primis adhuc celebrantur Guilielmus Occamus, Marsilius Patavinus, Johannes de Janduno, Petrus Bertrandus Cardinalis, qui in certamine de potestate Pontificis in Principum bona jurave, industriam suam ingeniumque posteritati probarunt, licet illi, qui Imperatoris Principumque causam mascule egerunt, ut Marsilius Tatavinus atque Johannes de Janduno, aliique, hodienum int- Ueticos a nonnullis referantur, quos Auctor quoque sequitur, qui &inter Scriptores seculi hujus celebriores, &inter Haereticos horum injicit mentionem. Scripta horum cum nemo facile ignoret, iis ex Auctore repetendis non immorabimur: Cap. VI. VII.