Latin
Cap. V
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 63
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum nec inter Scriptores Graecos sequenti capite commemoratos occurrunt, qui nostram industriam postulent. Sed Cap. VIII. nec de Conciliis hujus seculi quod referre operae pretium sit, habemus. Inter Haereticos autem, saltem qui pro haereticis habentur, Beguardi &Beguinae, vel hoc nomine non praetermittendi sunt, quod nonnulli Quietistarum se in illis deprehendisse imaginem, sibi persuadent. Auctor plerosque seculi hujus Haereticos in errores praecipites datos fuisse ideo docet, quod plurimi Monachi Superiorum imperium detrectantes, cupiditatibusque suis majorem perfectionem vitamque puriorem obtendentes, ex monasteriis discesserint, &suas sibi res seorsim habere instituerint. Beguardos autem &Beguinas quod attinet, in eorum erroribus recensendis receptam multis sententiam sequitur, eos scilicet credidisse quod ad summum perfectionis gradum jam pervenerint, Sacramenta contemsisse, virtutibusque nullum plane statuisse pretium. Primum hujus sectae auctorem fuisse ex nonnullorum sententia refert Gerhardum Segarelli Parmensem, cujus discipulus Dulcinus Novarensis ejus errores longe lateque disseminaverit. Quodsi quis tamen non Beguardorum tantum, sed ceterorum qnoque Haereticorum, qui Ecclesiam hoc seculo conturbarint, primam originem investigare velit, illi ex Auctoris mente forte a Petro de Macerata &Petro de Forosempronio ea repetenda fuerit, quippe quibus Coelestinus V Pontifex primum concesserit, vitam solitariam agere. Praeterea &Arnoldum de Villanova atque Eckardum inter Haereticos seculi hujus refert: &hunc quidem praeter alia, in quibus a recepta doctrina recesserit, hoc quoque asseruisse autumat, unumquemque, qui verus Christianus esse cupiat, in omnibus ad voluntatem divinam ita se comparare debere, ut hanc ob causam nec peccata quae commisit, a se commissa esse nolit. Finem denique &hujus seculi historiae Auctor imponit, additis more suo observationibus ecclesiasticis, ex quibus id saltem addimus, praeter Jubilaeorum, quae a Bonifacio VIII primum instituta Praf. Lib. I. par. I.