Latin
Cap. I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 64
Unproofread scanNot analysed yet
HISTOIRE OU ANTIQUITEZ Monastique &Religieux &c. HISTORIA, AUT ANTIQUITATES STATUS MONASTICI &Religiosi. Parisiis apud Franc. Andr. Pralard, 1699. in 12. QUctorem hujus operis esse Claudium Delle, Ordini DominicaAnorum adscriptum, ex privilegio Regis operi huic subjuncto, constat. Nec consilium ejus &institutum obscurum cuiquam esse potest, qui frontem titulumque libri inspexerit. Duplicem autem statum Monasticum ipse constituit, unum proprium vocat, alterum figuratum &dispositivum. Illum in Monachis Novi Testamenti quaerit, hunc in viris apud Ebraeos &Gentiles ante Christum natum tale vitae genus, quod ad statum Monasticum proxime accederet, sectantibus, se deprehendisse sibi visus est, Monastici status proprie sic dicti originem a Thoma Valdensi, Garzia, aliisque perperam ad primum post Christum natum seculum referri, contendit. Sed nec illis suffragatur, qui secundo seculo status hujus natales adscribunt. Tutius existimat Monastici status originem ad tertium referre seculum, licet &in primo &secundo non defuerint Ascetae &solitarium vitae genus sectantes, quorum institutum ad Monastieam disciplinam proxime accesserit. In primo itaque operis hujus libro Auctor de illis, qui in veteri Ecclesia Christiana hoc vitae genus amplexi sunt, agit, eorumque disciplinam, vivendi rationem, vestimentorumque genera, &quae porro memoratu de iis digna sunt, edisserit. Statim autem ab initio ab Erasmo aliisque dissentit, qui veteris Ecclesiae Monachis liberum fuisse putant mutare genus istud vitae solitarium, cui semel se adMENSIS FEBRUARII A. MDCC.