Latin
Cap. I
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 65
Unproofread scanNot analysed yet
addixerant: sequiori autem demum aetate ad levitatem &inconstantiam quorundam, temere huic ordini nomina sua adscribentium, &eundem mox deserentium coercendam, constitutum fuisse, ut nefas esset illis, qui in hanc Monachorum disciplinam semel concesserant, ad aliud iterum transire vitae genus. Hos ut refellat, primo provocat ad Canonem 4. 7. &10. Concilii Chalcedonensis, quippe quibus sancitum sit, ut viri religiosi, (ita enim eos appellare moris est,) eo in loco permaneant, in quo se consecrarint Deo; eos praeterea nec ad militiam, nec ad ullum aliud vitae genus seculare esse admittendos; nefas denique esse tum viris, tum foemiFatetur, objici rursus nis, hujus ordinis, inire matrimonium. posse, quod in eodem concilio constitutum sit, ut in gratiam recipiantur viri foeminaeque consecratae, quod matrimonium inivissent, si ita visum esset Episcopo. Ast respondet, hoc non ita capiendum, ac si Episcopus, concedendo illis matrimonium, votum castitatis tollere possit, sed quod poenam promeritam excommunicationis tollere, aut mitigare possit, si egerint poenitentiam, &ad pristinum vitae institutum redierint. Distinguit quoque inter vota simplicia &solennia, &haec forte non ubique tum in usu fuisse asserit, adeoque &Episcopos illa (simplicia) tollere potuisse, cum in his ea facultate destituantur. Concilii Chalcedonensis decretis addit Cap. II. &III. suffragia Patrum, legesque Imperatorum, ex quibus idem clarissime evinci posse putat.