Latin
Cap. IV
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IV. Ad Orientalis Ecclesiae Monachos dum accedit, primo ex Dionysio Areopagita &Basilio eorum disciplinam describit. De Dionysii aetate nihil definit, sed ex loco, quem ut instituto suo inservientem produxit, observat, religiosos Orientalis Ecclesiae nec mutasse prius vestes, nec caput totondisse, quam cum in Ordinem istum reciperentur. Deinde eosdem plane fuisse rasos, nec circulum aut coronam illis fuisse relictam; id quod ex Beda porro confirmat, notatque Orientales Monachos existimare, se hoc ipso imitari exemplum Pauli Apostoli. Denique &illud observat, in Orientali Ecclesia non Episcopum, sed Presbyterum in Monachorum ordinem candidatos disciplinae Monasticae, recepisse. Docet tamen, in regulis Basilii constitutum esse, ut ista receptio in disciplinam Monasticam non fieret, nisi praesente Episcopo. Dum autem Cap. V. Gap. VI. alia quoque huc spectantia ex eodem Basilio prosequitur, velut in transitu notat Raphaelem Volaterranum, ex quodam Basilii loco, ab Auctore allato, colligentem, Basilium demum statum Monasticum in certam redegisse formam, triaque vota illis praescripsisse, qui in eum se essent daturi. Etenim Antonii, Macarii, Pachomii, aliorumque auctoritatibus comprobari posse, jam ante Basilii aetatem simile quid obtinuisse.