Latin
THE HISBORTOF POLAND
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 82
Unproofread scanNot analysed yet
In illis etiam aqua fluit, hinc salsa, e qua sal evaporando coquitur, sed quod ad salis naturalis, quod effoditur, virtutem non accedit; inde limpida &purissima potuique apta. Cum pluit, sal plerumque insipidum redditur, verum irruentes aquae certis machinis ejiciuntur. Ingentes ceterum venti aliquando in cavernis illis oriuntur, ut resisti vix queat, &frigidior plerumque in imo aër est. Loca illic sunt nonnulla vaporibus nitrosis adeo oppleta, ut nemo illuc ire audeat cum candela, ne forte flammam concipiant vapores. Observatum quoque ab operariis fuit, sal cum in fodinis est, multo gravius sustinere pondus, quam ubi libero aëri expositum est. Deprehenduntur autem quatuor ejus species. Prima durior est &saxea; altera minus dura, sed purior; tertia fragilis, candida item &pura; quarta ceteris omnibus magis mustea &insulsa. Sed haec suffecerint speciminis loco.