Latin
CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM adornata a SEBASTIANO LE ROUX, Pastore Ecclesiae de Andevilla in Dioecesi Carnotensi. Parisiis apud Petrum Aubouyn &Dion. Mariette, 1699. 8. Alphab. 1. plag. 53. CIngularis artis opus appellat Autor hanc Evangelistarum ConOcordiam abs se adornatam, qua una decem annorum spatio se totum detentum fuisse innuit, &eandem nunc demum absolutam operae industriaeque omnium, quotquot unquam in simili labore occupatos sese gesserint, anteferendam venire, totus sibi persuadet. Ita vero procedendum in ea sibi ratus est: Evangelistarum quemque prima ejus nominis litera denotat, sed cum Matthaei atque Marci nomen eadem litera initiali gaudeat, per majusculam (M) Matthaeum, per minusculam vero (m) Marcum designat. Ubi plures Evangelistae rem eandem referunt, eos, prout simul loquuntur, (&Latino quidem idiomate.) e regione cujusque collocat, ita ut uno eodemque intuitu perspiciatur, a quot &quibusnam Evangelistis unaquaeque scripta sit sententia, &quomodo ab unoquovis exprimatur? Quando in eadem re narranda diversum illi tenent sententiarum ordinem, semper ad narrationem illius, qui magis naturali eas refert ordine, alterius narrationem redigit, ut unico in locon unaquaeque habeatur sententia.