Latin
CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 84
Unproofread scanNot analysed yet
Unde enatum sit Sabbathum secundoprimum, ut exponat, a secundo die azymorum, seu a primo post diem solennem Paschae, numeratas fuisse ait septem hebdomadas plenas, &consequenter septem Sabbatha usque ad festum Pentecostes. Horum quodque dictum primum i. e. magnum, seu maximum. Sed primum inter ea nuncupatum primo-primum, secundum secundo-primum, tertium tertio primum, &sic porro usque ad septimo primum. Zachariam, qui apud Matthaeum appellatur Barachiae filius, pro filio agnoscit Jojadae, &pro eo ipso, cujus mentio 2 Paral. XXIV, 20 habeatur; ac proinde Barachiae nomen textui Evangelistae appositum censet ab aliquo antiquo librario, qui, cum locum illum Paralipomenon haud legisset, arbitratus fuerit, Christum loqui de Zacharia Propheta, filio Barachiae, unde indicare id voluerit, ne lector de Zacharia, patre Johannis Baptistae, sermonem esse crederet. In vineae locatae parabola Matthaeum inter &Lucam magnam apparere ait contradictionem, eo quod Matthaeus inducat Judaeos Christo respondentes: malos male perdet, &vineam suam locabit aliis agricolis; Lucas vero hanc eandem responsionem Christo ita tribuat: veniet ac perdet colonos istos, &dabit vineam aliis, atque a Judaeis rejectam significet his verbis: quo audito, dixerunt illi: absit! Contradictionem ergo illam, quam a nemine hactenus explicatam se vidisse testatur, ita tollit, ut perhibeat, in Sacerdotes quidem dictam illam parabolam, sed non eis solis propositam, quin &ad solam plebem audientibus Sacerdotibus directam fuisse, id quod ex Luca pateat, qui post interrogationem de potestate dicat: coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc; non vero: coepit autem dicere &ad plebem, quod demum indicaret, Christum Sacerdotes simul &plebem fuisse allocutum. Christum itaque a Sacerdotibus, qui ipsi respondere noluerant, undenam esset baptismus Johannis, ad plebem sermonem suum convertisse, ut illa non tam alte penetrans, ad parabolam ingenue responderet, ipseque responsionem ejus omni populo Judaico sed praecipue Sacerdotibus, Legisque peritis &Magistratibus applicaret.