Latin
CONCORDIA QUATUOR EVANGELISTARUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1700 85
Unproofread scanNot analysed yet
Unde integrum contextum ita effert: Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Tunc quidam ex plebe dixerunt illi: malos male perdet, &vineam suam locabit aliis agricolis. Marcum igitur &Lucam solum parabolae sensum curantes Christo tribuere responsionem plebis, eo, quod responsionem illam applicaverit. Post applicationem vero istam a Christo factam Sacerdotes demum dixisse: Absit! Alias enim, si statim post responsionem vocem illam protulissent, contra aequitatem &sensum communem locutos eos fuisse, sibique ipsis parabolam aperte applicasse innuit. Schaubuͤhne der Welt oder Beschreibung der vornehmsten Geschichte des ietztlauffenden XVII Seculi, &c. i. e.