Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 10
Unproofread scanNot analysed yet
Non deterreri se ab isto labore debere judicavit magnorum Virorum, Seldeni Vossiique, de illo argumento scriptis, cum &defectus eorum &παροράματα quaedam fuerint corrigenda, &tam copiosa novarum conjecturarum messis in eo se obtulerit, ut novum plane studium hic collocatum videri queat. In diversos vero tractatus abeunt tertia ista pars atque quarta, quorum primus, parti tertiae liminis quasi loco inserviens, de ipsa idololatria, Gentiliumque Theologia, agit in genere. Ubi primo de nomine idoli &idololatriae varia. Vocem εἰδώλου diminutivam esse, contra Ranoldum defendit. sed diminutionis significatum obtinere non habita molis extensionisque ratione, sed perfectionis veritatis ve internae respectu, ut quae formam minus perfectam significet, &pro externa, apparente, picta, non vera specie, (cum εἶδος internam formam atque essentialem notet,) usurpetur. In voce vero idololatriae εἴδωλον quamcunque rem, cui divini honores proterva impietate tribuuntur, significare. Origines idololatriam, quae Cyrilli Alexandrini quoque sententia fuit, post diluvium demum habuisse, eique occasionem dedisse communem hominum in calamitatibus magnis indolem, qua in extrema fere prolabuntur praecipites. Sc licet severa Dei in Atheis num antediluvianum animadversione, mortalium mentes externatas, in contrarium superstitionis &idololatriae vitium proruisse. In eo vero Cyrillum aberrare, quod Belum primum idolum fuisse arbitretur, cum, quod multis veterum locis monstratur ub astrorum cultu haud dubie idololatria initia ceperit. Stolidissimam vero esse Theologiam Gentilium, quae vastissimum Deorum numeram, eosque horrendissimorum criminum reos, immortales, &aliorum tamen hominum more genitos sistat, eosque cultibus impuris &abominandis honorare doceat. Ipsos puduisse Gentiles istius furoris, quam inventa in Theologiam μεθικὴν, φυσικὴν &πολιτικὴν distnctione, infucare fuerint conati; quem docte tamen abstergat fucum Augustinus de C. D. L. I. c. 7. 8.