Latin
HISTOIRE CRITIQUE DES DOGMES ET DES
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 11
Unproofread scanNot analysed yet
Nec excusari eam posse eo, quod symbolice res naturales earumque genesin repraesentet, cum multa in ea sint, quae plane respuant symbolicum illum sensum: nec eo denique, quod ista Deorum multitudine plura unius Dei, quem agnoverint omnes, repraesententur attributa; namque &paucissimos fuisse ita sentientes, &ipsos eos, qui ita sentire volunt videri, astra tamen in numero Deorum habere, &Numina caetera adorare, &in plurali numero de Diis loqui. Vastum illum Deorum numerum in varias classes divisisse varios. Ex illis memorat divisionem Clementis Alexandrini in classes VII; Servii in animales &naturales, quam optimam Autor censet, omniaque Gentilium Numina vel hominem, vel rem naturalem significare, &utrumque simul notare aliquando existimat; Jamblichi porro in octo ordines Deorum distinctionem; Romanorum in maijorum &minorum gentium Deos, quorum illi &Electi dicebantur &Consentes, suoque numero Deos Samothraces &Cabiros complectebantur. Cum Samothracibus eosdem fuisse Penates Deos Urbis &Imperii Romani, idque probare tum hoc, quod Trojanorum, a quibus orti Romani, Dii suerint Samothraces, tum quod clam habita eorum nomina fuerint: hoc enim ex Samothracum disciplina esse, non vero inde, ut ne evocari possent ex urbibus, quod fieri potuisse, utut ignotum esset nomen Deorum Penatium, ex Macrobio constet. Hancque de Penatibus &Samothracibus Diis sententiam Varronis quoque fuisse. Penates illos Castorem &Pollucem, quod ex Dionysio duas statuas Deorum Trojanorum militari habitu describente, cum inscriptione Δένα τες, colligant nonnulli, esse haud potuisse, cum iuniores sint Castor &Pollux Diis Trojanorum Samothracibus, probabileque sit, magis Diis Samothracibus, primi ordinis Numinibus, quam Castori &Polluci, Hervibus, imperii sui tutelam commisisse Romanos. Probabilissimum esse, eo fuisse Jovem, Junonem &Minervam; illos enim esse magnos Deos a id Macrobium, quod nomen Cassius Hemina Penatibus quoque dederit. Cum Penatibus publicis, familiarum Penates h. c. Lares &Deos Viales confundendos non esse.