Latin
OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 119
Unproofread scanNot analysed yet
In asthmate enim convulsivo saepenumero sputatio sat copiosa supervenit, cum e contra, quae in asthmate pulmonico dicto rejiciuntur phlegmata, non ex pulmonibus aut aspera arteria rejiciantur, sed per glandulas maxillares &sublinguales exprimantur, partim ob sanguinis nimis relaxatam ex seri redundantia compagem, partim ob ejusdem seri acrimoniam, fibrillas nerveas, per substantiam glandularum disseminatas, in contractiones stimulantem, unde sanguis in suo per vasa reductoria circuitu magnopere impeditus, majorem longe per eorum vasa excretoria solito copiam serositatum sub tenui salivae forma, profundere aptus natus est. Nec obstat, quod subinde in asthmaticorum pectore aquarum colluvies fuerit reperta, cum haec frequenter nullum cum pulmonibus commercium primario &in primo suo ortu habuerit, nisi successive in molem adeo immensam accrescat, ut prae istius copia, jam causae fixae &solitariae rationem habente, spatium expansioni satis liberum non obtinuerint pulmones. Nec tamen id vult Clarissimus Author, quasi nullam omnino in hoc morbo seri in pulmonem exsudationem concederet, sed id, quod rejici videmus in paroxysmo, non causae semper rationem habere, sed ob sanguinis circuitum impeditum ibi deponi existimat. In Observatione XXXII foeminam in partu mortuam sistit; ex cujus abdomine extracti foetus cor cum pulmonibus vasculisque appensis exsecuit, si quid inibi lateret, quod quovis modo circa partium istarum functiones eum erudiret, lustraturus. Inter alia foraminis ovalis, cum sanguine per id profluente, exhibet delineationem. Valvula, qua gaudet hoc foramen, a superiore marginis foraminis parte, &ex illo istius latere, quod auriculam sinistram spectat, enascitur, deorsum propendens tali latitudine, qualis veli instar, si quovis modo applicetur, vel propellatur ad foramized oogle minis circumferentiam, eam contegere valeat. (vid. Tab. IV fig.