Latin
OBSERVATIONES QUAEDAM MEDICO. PRA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 120
Unproofread scanNot analysed yet
3 N. Ic) Inferiori hujus parti chordulas quasdam rubras &fibrosas, quibus ad venae pulmonalis parietem alligari videbatur, in vitulis semper conspexit, quae tamen in hominibus semper desunt. Gor hoc cum aliis infantum corculis conferens, valvulae situm semper alium atque alium observavit, prout illis nullum vel aliquod, idque modo breve, modo diuturnum cum aere commercium fuit. In figurae III. N.I. conspicuum est, sanguinem in foetu nondum respirante, modo plane declivi a venae trunco ascendente prope ad auriculam per foraminis partem inferiorem, è transverso directe illi patentem, in venae pulmonalis extremitatem prope ad auriculam sinistram, statim ad sinistrum ventriculum transmigraturum. N. 2. videmus foraminis aperturam, quarta sui parte praeter propter, respectu ad ejus circumferentiam habito, cum valvula ab imo sui situ dextram versus altius aliquantulum scandentem, in infante recens nato &per paucula momenta respiratione uso; unde colligere est, quod sanguis e vena cava illuc appellens, &aperturam istius foraminis è tramite suo pristino aliorsum (videlicet ac N. I ad EN. 2.) deflectentem, reperiens, in auriculam jam alveo suo inhiantem, cum sanguine reliquo a descendente venae cavae trunco refluo, per partem foraminis jam clausam novo incepto cursu decurrat. N. 3. foraminis apertura adhuc altius suspensa, cum valvula juxta naturalem suam dispositionem, in foetu tres septimanas nato delineatur. N. 4. foramen cum sua apertura &valvula plane inversum in corde adulti apparet; ubi ejus apertura supra tuberculi, a Lovvero sic dicti, marginem inferiorem e latere venae pulmonalis penitus se recondit, cum valvula eidem procul dubio tractu temporis prorsus, ni aliter quovis impedimento interveniente contingat, firmiter adhaesura. Est, ubi dehiscentiam intra valvulae hujus extremitatem &tuberculi marginem praedictum superiorem conspexit Author, licet rarius id contingat. Cum enim ad summitatem N. 4. notatam adscenderit apertura, cum valvula plane inversa ad rivum sanguinis e pulmonibus transmissum magis exponitur; quo factum est, ut exigua forsan sanguinis portio, continuo illac irrependo, valvulam eo loci ab omni cum margine cohaesione, vel per totum vitae humanae spatium impediat.