Latin
BREVIS DELINEATIO CONSENSUS INTER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 140
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde disquirit, quaenam istae sint veritates aut doctrinae, quae cum fidei fundamento necessarium nexum habeant? Quibus explicatis, probare denique nititur, Reformatos cum Lutheranis, in istis doctrinis, quae fidei &salutis fundamentum constituunt, convenire, adeoque nullam adesse rationem, cur ad constituendam inter utrasque Ecclesias unionem, animus non sit adjiciendus. Quod inter veritates tantum theologicas, &quae fundamentum salutis constituunt, differentia sit admittenda, liquere arbitratur, quoniam priores sic comparatae sint, ut vel plane ignorari, vel memoria iterum excidere possint, salva hominis salute; cujusmodi est doctrina de motu vel quiete telluris. Ipsos Apostolos, Petrum &Paulum, dissensisse inter se de veritatibus quibusdam theologicis. In primitiva Ecclesia dissensisse Victorem Episcopum Romanum ab Asiaticis Ecclesiis de celebrando Paschatos festo, vitioque ab omnibus verti Victori, quod ideo Polycratem, Ephesinum Episcopum cum omnibus Asiae ecclesiis a communione absciderit. Lutherum Bohemos fratrum loco habuisse, tametsi ipse fateatur in Praefatione ipsorum Confessioni, quae Wittebergae A. 1533 prodiit, adjectae, quod non in omnibus inter se atque ipsos conveniat. Eundem charos eximiosque habuisse Helvetios, licet non omnino se invicem intellexerint. Esse cum inter Reformatae, tum Lutheranae Ecclesiae Doctores, in quibusdam dogmatibus dissensum, qui nihilo interim minus unitate Spiritus, per vinculum charitatis, inter semet invicem conjungantur. Neque fieri posse, ut in tanta temperamentorum, corporum, intellectus, cognitionis, inclinationum, educationis, institutionis, praejudiciorumque diversitate, &causarum in vel extra hominem positarum, unum idemque omnes sentiant.