Latin
BREVIS DELINEATIO CONSENSUS INTER
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 141
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde nihil aliud superesse, quam ut de dogmatibus, ipsum fidei &salutis fundamentum constituentibus, tantum circumspiciamus, utpote in quibus consensus atque unionis ratio solum requiratur. Hinc explicantur criteria, ex quibus doctrinae ad ipsum fidei fundamentum pertinentes cognosci possint. Nimirum requiri ad hoc, ut vel Deus ipse veritates istas ad salutem esse necessarias revelaverit, vel ut ex evidenti consecutione idem intelligi possit. Consequentiam autem evidentem vel ad necessariam doctrinam, vel ad expressionem necessitatis ejus ad salutem, respicere. Ex quo arguuntur in defectu peccantes Sociniani &Arminianorum nonnulli, in excessu autem, qui fundamentum substantiale, dogmaticum &organicum posuerint, ad quod omnia dogmata, uti antecedens quoddam, aut constituens, aut consequens retulerint, &qui consequentias ex Auctorum hypothesibus sive vere sive perperam deductas, ipsis licet vel maxime renitentibus impingant. Cum vero nonnulli sex, alii quinque, quatuor alii, &iterum alii tria tantum dissensionis capita, inter Ecclesiam Lutheranam &Reformatam constituerint, proponuntur primum quatuor argumenta, quibus consensus harum Ecclesiarum fundamentalis probatur; deinceps vindicantur a dissensu fundamentali tria ista capita, quae unionem impedire plerisque creduntur. Primum, quo utrarumque Ecclesiarum consensus in fidei fundamento confirmatur, desumptum est a consensu circa Scripturam S. tanquam principium, uti loquuntur, adaequatum credendi atque agendi; secundum a quinque praecipuis capitibus religionis Christianae, nimirum a Fide, Lege, Oratione Dominica, Baptismo &S. Coena; tertium a convenientia circa Augustanam Confessionem invariatam; quartum a convenientia circa Formulam Concordiae stricte dictam, &explicantur ea, quae dubios reddere nonnullos hac in re potuissent. Nam cum Formula Concordiae circa tres tantum aroculos, scilicet in loco de Coena Domini, de Persona Christi, &de Praedestinatione, dissensum suum adversus Reformatos testetur, de hisce tribus sigillatim sibi agendum esse, putavit Auctor Celeberrimus. Ut igitur nullum dissensum fundamentalem, in articulo de Caena Domini, inter Reformatos &Lutheranos intercedere ostendat, docet ex suae Ecclesiae Doctoribus, ipsos concedere primo, verum corpus &sanguinem Christi vere &substantialiter adesse, atque cum pane &vino distribui; deinde corpus &sanguinem Christi supernaturali &coelesti modo cum pane &vino sumi; adeoque dissensum constitui tantum in eo, an corpus &sanguis Christi ore sumatur, atque an ab indignis non minus quam dignis ore corporis accipiatur: adductisque Reformatorum negandi rationibus, existimat, quomodocunque tandem res comparata sit, illud omnibus perspicuum apertumque esse, dissensum circa haec ad fundamentum fidei non pertinere, quoniam neque quisquam propterea vitae coelestis jacturam pati possit, &ipsi dissentientes circa ea, quae praecipua in S. Coena sunt, nimirum quoad spiritualem manducationem conveniant.