Latin
ERUDITORON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 148-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad conciliandas inter Virginem Regiam Henricam Mariam &Carolum I Angliae Regem nuptias fungeretur, indecentiore ac tantum non insano in Foeminam Principem amore exarsisse, &postquam Regiam Sponsam in Angliam deduxisset, prosequendo amori novum splendidissimumque in Galliam iter meditatum fuisse, cumque admonitus esset, a fidis ministris de vitae insidiis a Gallis, qui rem subodorati fuerant, redire auso structis adeo excanduisse, ut Foeminam Principem ingratiis totius Franciae se invisurum exclamaverit, implacabili exin in Gallos odio concepto. Quae nimia in Viro linguae licentia tanto minus mira nobis videtur, quando Clarendonius memorat, Ducem aliquando eo audaciae pervenisse, ut Regiam Caroli I uxorem, quod Buckinghamii matrem tardius, quam promiserat, invisisset, indecenter admodum increpuerit, &illam cordatius paulo respondentem scire jusserit, non deesse apud Britannos exempla Reginarum, quibus capita ense fuerint rescissa. Istud autem inprimis in Buckinghamio, maximo alias seculi sui Duce, notavit Auctor noster, neminem ex familiaribus ejus fuisse, qui ipsum fragilitatis suae atque odii, non apud proceres tantum, sed &apud plebem, obstinatione nimia contracti admoneret: inde siquidem factum osse, ut non tantum Jacobi Regis, paulo ante obitum illius, gratiam, sed vitam denique ipsam, a Joanne Feltono cultro in pectus Ducis impacto, perdiderit.