Latin
ERUDITORON
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 149
Unproofread scanNot analysed yet
Quae de turbis Scoticis Libro secundo occurrunt, legi omnino merentur, extatque hoc inter alia singulare Argatheliae Comitis, animum erga Regem optimum valde ingratum gerentis, monumentum. Nimirum Parens ejus hunc suum filium prodigum, atque paternis admonitionibus rarius obtemperantem, exhaeredare constituerat, sed quo minus id faceret, Carolus Rex intercessit, qui exacerbatum patris animum ita emollivit, ut filiobonorum omnium aditum concederet, sibi tantum, ceu seni, certa annuorum redituum portione servata. Quae pactorum tabulae dum signarentur, patrem ita ad Carolum Regem loquutum fuisse, Hydius noster scribit: Domine, jussa tua jam exsequutus sum, quamvis valde invitus. Sed vereor, ne indoles filii mei ribi minus cognita sit, quam par erat. Animo enim praeditus est vafro atque infido, quique neminem constanter colit. Vires ac reditus juvenis ex voluntate tua auxi, qui tamen, si occasio affulserit, primus omnium adversus te ipsum insurget. Neque istud de filio augurium falsum fuit, quippe Regis partes in dissidiis Scoticis inter primos postea deseruit. Cumque is Montis-Rosarum Comitem in plurimis aemulum haberet, factum est, ut ambo illi juvenes ambitione sua quietem Scotiae continuo turbantes, ad exemplum Romanorum Caesar &Pompejus adpellarentur, quorum ille, Lucano teste, neminem priorem, hic vero parem neminem ferre potuit. In tertii Libri memorabilbius, tragicus Comitis Straffordii casus locum praecipuum meretur. Cum enim Parlamenti inferioris Curiae membrae, sanctioris apud Regem Consilii conatus &decreta exactiori censurae subjicerent, regimen Episcopale tollendum penitus existimarent, Episcopos a consessu superioris Senatus (qui ex Ducibus &Paribus Angliae constat) arcerent, variisque artibus &Regis fatali quadam indulgentia, Carolum ad triennalis Parlamenti constitutionem adigerent, (id quod primum destructae paullatim regiae auctoritatis indicium fuit) inter praecipua calamitatis publicae momenta captivitar quoque Comitis Straffordii, Proregis Hibernici, numeranda fuit, cui praeter alia accusationis capita, id quoque objecerunt, quod minimum regiae auctoritatis digitum plus valere, quam integrum Legum corpus, dixerat. Itaque in necem viri vaferrimus tize dibzy G Goog rimus quisque conspiravit, &Comes, regiae quasi caedis praecursor, quum omnia retro ire, civilibusque bellis enses adparari mente praesaga jam videret, ipse ad maturandam mortis suae sententiam Regem hortatus est, ne fortean, ob consensum summi Principis denegatum furibunda, plebs ab insanientibus ejus adversariis ad tumultum concitaretur, &Regiae Majestati per refractatios ignominia fieret. Ex illo autem tempore, omnium fere infortuniorum cumulus Anglos simul oppressit.