Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 159
Unproofread scanNot analysed yet
Verum ut primum postea Parlamentum convocatum est, A. 1584. publica censura illius decreto uterque liber notatus est. Cum itaque aliquo usque sopita controversia esset, resuscitavit eam demum Rutherfordus, &in libro Lex Rex Londini A. 1644 vulgato, Maxwelum alterius libri, Sacrosancta Regum Majestas inscripti, auctorem salse perstrinxit, Regibus Scotiae nec merum imperium competere, &resisti impune posse adserens. Ex adversa parte Buchanani sententiam Winzetus, Wilh. Barclajus, Johannes Weems, Jacobus Turner &Gilbertus Burnetus confutarunt. Imprimis vero erudite litem diremit vir eximius, &nobis haud semel commendatus, Georgius Mackenzie, cujus liber Anglicus Jus Regium Londini A. 1684 vulgatus, Universitati Oxoniensi consecratus est, quod in ea publico decreto, anno antecedente, theses quaedam contrariae fuissent damnatae, &libri eam sententiam professi publice cremati. Porro de tractatibus Scotorum cum aliis gentibus dum agit Noster, commendat imprimis, quae in Cottoniana Bibliotheca asservantur, volumina undecim haud exigua, pacta omnia Anglorum Scotorumque, ab initio Regni Henrici VIII, usque ad utriusque gentis unionem complexa, è quibus excerptas foederum tabulas complures in Archivis Regiis reseratis, opere eximio, brevi, ut sperat, publicabit Rymerus, qui &reliquarum gentium cum Anglis foedera eo libro repraesentabit. In Heraldicis, praeter Lyndsaei manuscriptum, magnopere extollit laudati Mackenati librum The Science of Herauldry, EdinburgiA. 1680 f. editum, cui praemisit Auctor observationes de Legibus Praecedentiae apud Scotos. Orcadum Historiam, praeter Robertum Jamesium, etiam Thormodum Torffaeum &Jacobum Wallace scripsisse, vel ex Actis nostris Suppl. T. III p. 337 &A. 1701 p. 149 constat; illud tamen hic observamus, eam descriptionem, quam Jacobus Wallace filius paulo auctiorem proprio nomine Lond. A. 1700 edidit, a patre ejus Jacobo antea, Sibbaldi suasu, ad complendum Scotiae Theatrum elucubratam, &Edinburgi A. 1693 vulgatam fuisse. E reliquis, qui provinciarum &urbium descriptiones edidisse memorantur, unum Philopolitejum, auctorem Pseudonymum, vero nomine Skene dictum, nominamus, qui Aberdoniae A.