Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 160
Unproofread scanNot analysed yet
1685 duos libellos, alterum Memorials for the Government of the Royal-Burghs in Scotland, alterum A succinct Survey of the famous City of Aberdeen excudit. In Capite II, Historicos Scotiae generaliores repraesentante, de Pictorum, Danorum item &Saxonum, quae in Scotia supersunt, vetustis monumentis quaedam praefatus Auctor, Marianum &Davidem Scotos producit, &de Veremundi aliorumque auctoritate, late disputat, nec Chronica S. Crucis Edinburgensia a Whartono in Anglia Sacra P. I vulgata omittit; de Chronicis vero Mailrosensibus observat, multum ea, quae manuscripta passim exstent in Scotia, differre ab Oxonii impressis, quippe in quibus ne quidem mentio fiat homagii Henrico Angliae Regi a Malcolmo Rege Scotiae praestiti; hinc &in Appendice num. III Johannis Jamesonii refert ad exemplar impressum annotata quaedam lectu digna. Inde de Johanne Campobello, &multo fusius de Johanne de ForEjus dun agit, cui debetur, quod vulgo vocant, Scoto Chronicon. cum varia passim in Scotia exemplaria manuscripta exstent, quae saepe a loco, in quo asservabantur, denominationem nacta sunt, factum inde esse Noster notat, ut quae unum opus constituunt, pro pluribus fuerint venditata. Eadem enim contineri probat in Libro nigro Sconensi, tum Libro nigro Pasletensi, Libro Carthusianorum de Perth, &similibus. Hunc auctorem libris tribus prioribus exacte sequitur Wilhelmus Elphinston, teste Stillingfleto. De Gaweno Dowglas, quem Baleus &ex eo Vossius de rebus Scoticis scripsisse, dubium qua fide, referunt, nihil statuit Nicolsonius; ea tamen occasione miris modis commendat ejusdem Aeneida Virgilii Scotico carmine translata, tanta elegantia, ut cum Latino exemplari certare possint; quod hoc magis mirum, quoniam versionem intra octodecim mensium spatium absolvit, &ita se accommodavit Maroni, ut verbum verbo, linea lineae responderet. Johannem Majorem veritatis quam eloquentiae, Hectorem vero Boethium eloquentiae quam veritatis utique studiosiorem, atque illum quidem A. 1521, hunc A.