Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 163
Unproofread scanNot analysed yet
Magnus inde eorum numerus producitur, qui vitam &gesta Mariae descripserunt, quos eo lubentius praetermittimus, quod plerique vel gratiae, vel odio aliquid dederunt. In historia denique Jacobi VI, praeter alios, Melvillii imprimis Commentarios, nobis etiam A. 1694 p. 449 memoratos, commendat. In Cap. IV post eos, qui de Jure Ecclesiae Scoticae scripserunt, scriptores Historiae Ecclesiasticae percenset, e quibus uti Joannem Knoxum non uno nomine notari a scriptoribus ostendit, ita Joanni Spotswoodo veritatis laudem omnino tribuit, de quo juvat iterum audire Gordonum in epistola citata: Foetus hic est acris, vividi &sublimis ingenii, ubi candor &veritatis studium elucet; narratio simplex, nuda, procul omni affectu. Felix iste Praesul, non ex Scholasticorum subselliis, sed in luce rerum &culmine negotiorum, tantis rebus dicendis par. Non tamen ad haec se accinxit, nisi consulto Rege Jacobo, qui ad haec eum impulerat, praefatus non se posse bona fide hanc Historiam condere, nisi multorum offensa, qui ipsi aut quorum majores laboraturi sint. Jussit Rex audacter pergeret &ubique veritati litaret. Quod ab illo non segniter praestitum: modestia) tamen &mansuetudo animi toto opere lucet. Knoxo &ejus generis aliis favere videtur D. Calderwood, cujus Historiae Ecclesiasticae, quae aliquot voluminibus exstat manuscripta, compendium prodiit Edinburgi A. 1678. f. Praeter hos, reformationis imprimis Scoticae historiam Alexander Petrie, Spotswoodo parum favens, sub titulo A Compendious History of the Catholik Church from 600 10 1600 Hagae A. 1663. f. publicavit, &Wilhelmo III, tum temporis Principi Arausionensi, inscripsit, praefixis singulari omne Angliae insignibus. Omittimus e Pontificiis Thompsonum, Conaeum, Dempsterum, Dav. Camerarium, Watsonum, alios. Sigillatim deinde Cap. V, quae Episcopatuum, Monasteriorum &Universitatum jura concernunt, pleraque manuscripta, recensentur, quae ex ipso Auctore discere praestat. Neque minus in manuscriptis maximam partem delitescunt, quae Cap. VI de Biographis afferuntur; ubi inter alia memoratur.