Latin
THE SCOTTISH HISTORICAL LIBRART
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 162-2
Unproofread scanNot analysed yet
qui Regiae Scotorum familiae decerpere nonnihil conatus fuerat, cum Sibbaldo &Mackenzeo intercessit, cui accessere etiam ab altera parte Stillingfletus, ab altera Thomas Price. Inter Genealogicos porro scriptores memorat Wilhelmum Slatyer, qui inde ab Adamo, &Georgium Owenum Harry, qui à Noacho stirpem Regiam deduxit; sed utrumque superavit Thomas Lyte, qui certiora habet in opere Anglico eleganti, quo Scoticam Regum familiam a Carolo M. derivavit, egregie ob studium exquisitum a Jacobo VI ejusque filio Carolo remuneratus. Tum illi in hoc capite recensentur, qui de Regibus Scotiae eorumque gestis sigillatim aliquid commentati sunt, è quibus recentiores aliquos producere nobis suffecerit. Equidem plerique Historici cum Buchanano Elisabetham concubinam Roberti II, eoque Johannem nothum fuisse, antehac tradidere; quod si ita se haberet, non essent sine labe Johannis seu Roberti III posteri, &qui cum his sanguine junguntur, complures Principes alii. Eam nostro demum tempore abstersit Vir nobilissimus Tarbat, edito A. 1695 Edinburgi libro: Vindication of Robert the Third from the Imputation of Bastardy &c. quo anno Parisiis quoque diploma authenticum, quod ad firmandam Tarbati sententiam facit, è Collegio Scotorum prodiit. Ad Roberti II, qui primus Stuartus vocatus est, historiam pariter refert Noster librum Memoirs of the Family of the Stuaris, Londini A. 168; vulgatum, cujus recensum biennio post in Actis his pag. 22 dedimus, ejusque auctorem, nobis illo tempore ignoratum, nominat R. Watson, Edinburgi ante Ministerio motum, eoque affectui passim indulgentem. Ubi porro ad Jacobum I ventum est, imprimis laudat, quae de illo &quatuor ejusdem successoribus, in libro History of Scotland from 1423 to 1542, Londini 1655, f. iterumque 1681, 8 vulgato commentatus est Wilhelmus Drummond.