Latin
BURCARDI GOTTHELFFI STRUVII SELECTA
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 172
Unproofread scanNot analysed yet
Sensim utique crevisse eam auctoritatem, atque clericis adhaesisse primum, qui quum Quaestores sacri Palatii vocari nollent, temperamentum in vocabulo humili quaesiverint. Hieronymum autem Cancellarii munere apud Damasum fuisse functum, minus bene dici seculo quarto, facta collatione cum stylo seculi tertii exeuntis, apud Fl. Vopiscum. Damasum enim ad ipsum Hieronymum scribere: epistolas tuas tota aviditate legi atque descripsi. In iis autem de Scripturis interrogare Damasum, respondere Hieronymum; forte tunc non amplius juvenem, quod Erasmo placuerit. Venisse enim illum Romam anno CCCLXXXII, regressum tertio statim anno, defuncto scilicet Damaso, in Syriam, &Romam amplius non vidisse. Si igitur ponamus, Hieronymum fuisse natum anno CCCXXIX, utique habuisse virilem aetatem; nisi quod in inveniendo ipsius natali mire variarint Scriptores, Prosper. Spondanus, Antonius Pagi, Henricus Hammondus cum Blondello, a quibus omnibus seorsim sentiat Jo. Cinellius. Digniorem autem cura sua judicavit Autor lapidem repertum in Catalonia: