Latin
HIC NATUS DAMASUS PONTIFEX ROMANUS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
HIC NATUS DAMASUS PONTIFEX ROMANUS DISCIPULUS ET MONACHUS S. HIERONYMI PRESBYTERI, QUI OBIIT ERA CAESARIS CCCCV. Sensum illius ita explicari ab aliis: auctorem fuisse Hieronymum certi ordinis Monachorum, &illam regulam amplexum, etiam Damasum in supremo apice dignitatis Pontificiae. Quae cum explodantur, Nostro potius videtur suggillari familiaritas, quae Damaso cum Hieronymo per triennium non integrum intercesserit. Omnes quidem Epistolas, quae utrique tribuuntur, non esse genuiuas, nec tamen etiam omnes spurias. Postquam igitur tot seculorum lapsu novum omnino vocabulum videretur procusum, certasse Politicos cum Episcopis in ambiendo titulo Cancellarii. Ubi transitus fit ad tempora Damasi II Pontificis, &Regum Francorum, tandemque inquiruntur incunabula primae &hereditariae fundationis trium Archi-Cancellariatuum Imperii, secundum Neque poCapitularia &diplomata, quae abunde producuntur. tuit censuram hic evitare Lehmanni Chronicon, ac suo modo Onuphrius Panvinius, Limnaeus. Sequuntur Diplomata recentiora, &innuitur, rem totam actam fuisse per consensum Ecclesiarum Germanicarum cum Romana.