Latin
Cap. V
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. non alium, nisi per uterum, sibi exitum quaerant menses. Cum eousque increbuerit sanguinis momentum, ut ei oppugnando vasa minime sufficiant, locum facile cedunt, ut per ipsorum tunicas sanguis erumpat; vasa vero uterina, utpote carne parum suffulta, ad cedendum sunt facillima. Suum etiam in hoc negotio confert symbolum valvularum in venis uterinis defectus; nihil enim, hoc supposito, obstat, quo minus sanguis omnis, qui in ramis amplioribus continetur, retro versus capillarium angustias corruat, &tenella orificia ita premat, ut impulsu quovis dissiliant. Qui ne Cap. VI. gant plethoram esse mensium causam, nihil probant, dum gracilissimas etiam foeminas per uterum purgari opponunt. Has ipsas enim sanguine prae obesis exuberare, Galenus jam suo tempore novit, "idiana confirmat observatio, in lactantibus gracili corpore praeditis, menstrua solenniter fere celebrari. Quod si tales a plethora ipsa suppressionem mensium gigni asserant, fallaciam non causae ut causae committunt; neque enim plethorae tunc, Cap. VII. Ratio pesed sanguinis lentori potius eadem adscribenda. riodorum, quae in mensium fluxu observantur, haec est: quantitas sanguinis mense quolibet evacuati cum sit circiter unciarum Cap. VIII. Cap. X. viginti, totius massae sanguineae est pars fere decima; hac igitur sanguini accessione facta, sub fine cujusque currentisperiodi momentum sanguinis erit decima parte fortius, singuli porro in corpore canales decima parte prementur magis &distendentur: ita canales pressionem die uno aut altero ante fluxum nona parte adauctam sustinere possunt, decima vero accedente, locum cedunt, uti lancibus ad aequilibrium perductis, si quid ultra adjicias, praeponderat.