Latin
Cap. V
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 176
Unproofread scanNot analysed yet
Menstruis igitur fluentibus, vasa omni eo sanguine, qui plethoram constituit, deplentur, cessantibus vero, ad consuetum corporis pondus redeunt mulieres: unde iterum deficiente perspiratione, necesse est, ut intra idem tempus eadem accumuletur sanguinis redundantia. Quod si detur, vasa sanguinea ab hujusmodi plethora semel disrumpi posse, sequitur omnino, si similis mense quolibet redeat plethora, eundem etium fluxum reverti debere: deficiente vero in foeminis perspiratione, abunde sufficit intervallum menstruum, ut plethora talis increbrescere &accumuQuod menses communiter ultra septimum septelari queat. narium non persistant, a mutatione fibrarum evenire statuitur: in senectute enim hae ipsae non modo rigidae magis &renitentes fiunt, ut a sanguinis momento perfringi nequeant, sed capillarium oscula etiam, ex quibus fluere consueverunt menses, continua tandem cicatrice, quasi callo ita obducta sunt, (quemadmodum in haemorrhoidibus saepius incisis contingit,) ut per ea nullus ultra sanguini pateat exitus. Adeo mensibus tandem deficientibus, alia in corpore secretoria assuetudine continua ita se tandem comparabunt, ut plethoram, quae mense quolibet coacervatur, accipere ac deplere possint. Causam suppressionis mensium, vel a vasorum vitio, vel a plethora cum lentore conjuncta, deducit Clarissimus Autor. A vasorum vitio suppressionem venisse, signum diagnosticon habetur, si adsit dolor circa uterum tensivus, venarum tumor, faciei color floridus quod magis adhuc certum, si fortius insimul increbescat pulsus. A plethora excedente autem sanguinis qualitas vitiari ac lentore gravari potest, partim, quia in tanta sanguinis copia particulae ejus in angustius spatium coguntur, adeoque facile coalescunt, partim, quod ob intumescentiam fibrarum, motus cordis imminuatur, partim, quod in tali statu, absumptis per reliqua corporis secretoria tenuioribus &aquosis sanguinis particulis, spissiores remaneant. In curanda mensium suppressione, venaesectio non nisi praemissis purgantibus atque emmenagogis suadetur.