Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 178
Unproofread scanNot analysed yet
Ita penetrans reperitur opii &camphorae vis, ut nullum fere fit (si cantharides excipias) remedium, quod externe adhibitum cutim promptius pertranseat &viam sibi in sanguinem aperiat: adeo parum se ostendit ignava illa &frigida qualitas, quam iis plerique solent affingere. Fluxum mensium nimium facile excipere fluorem album, communis est observatio. Ratio ex mente Auctoris haec est: si uteri tonus vacillet, glandularum, quae internae ipsius tunicae interseruntur, adeo debiscent oscula, ut lympham suam in uterum copiosius effundant, ea vero continuo foras stillante, orietur morbus ille, qui appellatur fluor albus. In relicta post abortum placentae portione, a biennio intus retenta, sequentem probatam deprehendit mixturam: R. Tinctur. Croc. Laud. liqu. Sydenh. à 37. Camphor. in Sp. Vin. 3β. dissol. 33. M. D. ad guttas quadraginta saepius de die; quo remedio ita spiritus