Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
refecti sunt, ut post diem unum &alterum, illa placentae portio graveolens &plane putrida exclusa, omnisque dolor, &tandem etiam nimius mensium fluxus sopitus fuerit. De emmenagogis eorundemque operandi ratione &modo ita sentit Clarissimus Auctor: cum partium tenuium sint &maxime penetrantium omnia illa, quae jure emmenagoga appellantur, molem sanguineam ita incidunt &comminuunt, ut minor sit globulorum inter se contactus; &proinde compages rarior: sanguis vero ad hunc modum attenuatus, non modo spatium amplius intra canales occupat, sed spiritus etiam nervis uberiores sufficit; unde iterum corde vehementius contracto, fortiore impetu per atterias circulatur. His autem attenuandi viribus menses pellentia instructa esse, confirmare satagit: 1. Per effectus sensibiles ex sapore acri &amaro, odore fragranti, salis vol. indice, pulsus incitatione, colore aucto &diaphoresi, patentes. 2. Per commixtionem emmenagogorum cum sanguine adhuc tepente, ex qua si color floridus &fluiditas tenuior emergat, de attenuandi ac dissolvendi viribus dubitari non posse, persuasus est.