Latin
Cap. XI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 179-3
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen ideo tincturas eas, quae spiritu vini extrahuntur, ex numero emmenagogorum excludit, licet sanguini coagulum inducant: ipse enim spiritus vini eas in se continet particulas, quae in spiritus animales facile migrare possunt; spiritibus vero in cor uberius influentibus, inducitur illa sanguini rarescentia, quae ad ciendos menses satis efficax, cum a valis praeduris nimiumque renitentibus, ortum duxerit suppressio. 3. Per confusionem emmenagogorum cum syrupo violarum, unde color viridis aut viridi affinis, salis alcalini index; alcalicorum autem eas esse vires fatentur omnes, quae coagulum sanguinis resolvant. 4. Per injectiones in venas jugulares vivi animalis syringa institutas, quibus non minus vis emmenagogorum attenuatrix ad oculum demonstratur. Adstringentium operationem quod attinet, ea non modo in fibris vellicandis &contrahendis, sed &in humoribus coagulandis incrassandisque sita est. Sanguinis igitur particulis condensatis, &arctius inter se cohaerentibus, imminuitur velocitas, non modo, quia parcior fit spirituum secretio, sed quia ea est humorum resistentia, ut difficilius a corde protrudi queant. Velocitate vero languente, ita deficit sanguinis momentum, ut canales minus jam distrahat, eorumque viribus contrariis impar evadat. Ita in sanguinis debilitate tonum suum recolligunt &coalescunt vasa. Quae de adstringentibus theoria, non minus ac ea de emmenagogis, argumentis atque experimentis solidis a Cl. Auctore confirmatur. Antequam recensionem hanc finiamus, non possumus, quin illam, quam de hydrargyri &chalybis viribus fovet theoriam, brevibus allegemus. Et hydrargyrum quidem, partium tum gravitate, tum tenuitate, cohaerentiam sanguinis ita diffringere &segregare statuit, ut humoribus plurimum attenuatis, major fiat spirituum secretio, &vis cordis fortior; quod satis confirmari salivatione persuasus est, in qua pulsus ita frequens &validus observatur, ut ad febrilem pene accedat.