Latin
203.5 to 203.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 203.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplo illustri cum Regis atque archiepiscopi, tum eruditi equitis, Henrici Spelmanni, qui &de non temerandis ecclesiis, deque ecclesiarum juribus, praecipue vero de decimis scripsit, excitatos esse docet quamplurimos (in quibus primum fere locum tribuit Mortono, Conventriensi primum, deinde Dunelmensi episcopo) ut multa restituerent, quae per appropriationes usibus ecclesiae fuerant detracta. Tres quoque nominat viros eminentes ac patrii juris maxime peritos, qui asseruerint, hodienum episcopis in Anglia potestatem competere, salariis clericorum minus sufficientibus augmentum decens assignandi ex bonis ecclesiae appropriatis, in quorumcunque manibus eadem nunc existant. Eundem in ecclesias affectum temporibus illis diversis aliis modis demonstratum fuisse ostendit, nec post funestam Caroli I mortem curam istam penitus neglexisse Cromwellum &alios; ubi tamen addit, vix in confuso isto atque iniquo rerum statu, fieri aliquid potuisse intentione vere bona, nihil autem omnino factum eo, quo decebat, ordine. Carolum II. primo statim anno, postquam in regna sua restitutus esset, commendasse refert episcopis, decanis &praebendariis per literas, septennio post repetitas, ut quarum ecclesiarum decimae atque emolumenta jure appropriationis ad ipsos &successores pervenissent, earundem ministris stipendia sua augerent. Deinde deliberationes quasdam atque statuta parliamentorum, quae eundem finem habuerint, recenset, e. g. de confirmandis &restituendis ministris; de admittendis clericis ad exercitium jurisdictionis temporalis; de confirmandis &perpetuandis augmentis, quae vicariatibus &curis animarum non sufficientibus accesserant per ecclesiasticos; de unione ecclesiarum in civitatibus &locis, quae corpotationes dicuntur &c. Hinc cum multos nominasset, qui meliotem reddiderint conditionem cleri egestate laborantis, existimat tamen, longe plura ac majora in ecclesiarum emolumentum iis temporibus effici potuisse, cum magna illa rerum conversio, post obitum Cromwelli contingens, optimam ad id praebuerit occasionem. Sed in aliis quoque rebus regnante Carolo Il minus benigne actum esse cum clero conqueritur, praecipue per statutum, cui timius de restitutione juris patronatus, rectoriarum appropriatarum, decimarum aliorumque jurium, quae fidelibus regni subditis tempore ultimorum tumultuum fuerunt ablatas per exactionem subsidii ex bonis ecclesiasticis, non ante impetrato (ut leges regni exegerint) consensu cleri in synodo congregati; item dom imposita fuerit necessitas singulis beneficiorum ecclesiasticoCc 2 rum rum possessoribus, obtinendi propter annatas fisco regio exinde debitas quinque diversa instrumenta obligatoria, eorundemque intuitu quinquies honorarium certum solvendi, cum regnante Henrico VIII atque Elisabetha, unica duntaxat scriptura, sed quatuor deinceps fuerint impetrandae. Inde Jacobo II sceptro admoto, non ilico abjectum fuisse dicit studium augendi pauperum ecclesiae ministrorum stipendia.