Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 204
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis autem laudandam censet liberalitatem &curam, quam iis temporibus Gulielmus Sancrost, archiepiscopus Cantuariensis, &qui nunc ipsius locum implet, Reverendissimus Thomas Tennison, nec non Simon Patricius, episcopus Eliensis, ea in re ostenderint. Sed cum spei, quam ex oratione Regis prima tam in senatu sanctiore, quam in ipso parliamento habita, populus omnis de salute ecclesiae Anglicanae conceperat, mox ingens successisset metus, stabilitam in regno religionem, cumque ea jura omnia cleri subversum iri, factum esse ait, ut nemo fere de levanda clericorum egestate tum temporis cogitandum sibi existimaverit. Gulielmo atque Mariae, postquam rempublicam regere coepissent, cum tot tantisque difficultatibus domi forisque conflictandum fuisse dicit, ut mirari non debeamus, si ejusmodi curis non statim animum applicare potuerint. Gulielmum tamen, secus quam multi existiment, optime semper animatum fuisse contendit erga religionem per leges publicas in Anglia stabilitam, idque non solum frequentes &solenniter agnovisse eos, qui nomine cleri ac totius populi in parliamentis &synodis convenissent, sed ex aliis quoque multis argumentis luculenter apparere, veluti ex literis A. 1694 ad archiepiscopos a Rege directis; ex eo, quod idem plus vice simpliei declaraverit, se solicitum esse de mediis augendi pauperum ecclesiae ministrorum reditus, in Anglia non minus, quam in Hibernia; item ex societate, quam d. 16 Jun. A. 1701 eo fine constituit, ut per eandem in partibus exteris propagetur evangelium, ex quo quidem instituto magnam jam utilitatem percepisse ecclesiam profitetur. Reginam quoque Mariam eodem curas suas atque cogitationes contulisse, ostendit, &cum magis quiete vucare illis potuerit, non dubitat, quin nobile consilium, quod co intuitu (teste Gilberto, episcopo Salisburiensi) formaverat, ad finem optatum fuerit perductura, dummodo eandem vita longiore frui contigisset. Regio favori accessisse ait benignitatem parliamentorum, quae &clericos egenos exemerint a necessitate conferendi ad subsidia Regi concessa, &quibusdam ecclesiis ita prospexerint, ut illarum ministris in perpetuum essent reditus ampliores, per statutum quoque A. 1689 conditum, de non allegando crimine Simonia ab antecessoribus commisso in praejudicium innocentium successorum, magis securos reddiderint possessores beneficiorum ecclesiasticorum.