Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 206
Unproofread scanNot analysed yet
His de novo quaedam subjicit, ex quibus appareat, non solum praeter necessitatem, sed &contra regulas aequitatis, propter dictas annatas &annuam decimae partis praestationem, quinque distincta instrumenta obligatoria impetrare debuisse beneficiorum ecclesiasticorum possessores; eoque majores laudes deferendas existimat Reginae, quod onus istud remiserit. Simul mentionem facit quorundam consiliorum, quae Elisabethae, Jacobo I. Carolo I &Carolo Il in oppressionem cleri, sed irrito conatu, fuerint suggesta. Antequam tractationi susceptae finem imponat cl. Autor, nihil ab instituto suo alienum, aut repugnans officio civis obedientis se facturum existimat, si his, quorum fidem ad promovendum opus laudabiliter a se coeptum electura sit Regina, consilia quaedam, quae ad id conducere sibi videantur, modeste proponat. Horum primum est, ut (quemadmodum jam a cardinali Polo &alias non semel sit tentatum) numerus exactus ineatur ecclesiarum omnium, quotquot in Angliae regno &Walliae principatu inveniantur, quae ministros habeant exiguis stipenAlterum, ut ratio praecipua habeatur ejusmodi diis adjutos. ministrorum, qui sint in locis nundinarum privilegio gaudentibus, populi frequentia maxime celebribus, &prope Londinum sitis. Tertium, ut quamdiu non datur occasio redimendi, ea, quae singulis ecclesiis per appropriationes decesserunt, ministris illarum egentibus ex nummis, ad istam redemptionem destinatis, interea praebeantur annuatim certi reditus, &si quem fundum ecclesiae quondam ablatum eidem restitui contigerit, pars fructuum tribuatur ecclesiae oppidi alicujus vicini. Quartum, ut, quibus eoclesiarum ministris stipendia augentur, eorum quoque officio atque laboribus aliquid addatur, in utilitatem populi iis commissi, Quintum, ut media circumspiciantur, quibus adduci queant bonorum ad ecclesias spectantium possessores, ad illa aequis conditionibus ecclesiis vendenda. Sextum, ubi ad ductum consilii, quod erat in ordine tertium, novi reditus in pecunia consistentes ministris ecclesiarum assignantur, ut iisdem, in locis incolae sive patochiani, una cum appropriatoribus seu bonorum quondam ecclesiasticorum possessoribus persuadeantur, ad aliquid de suo reditibus istis adjiciendum. Ultimum, quia in eorum numero, quiappropriatores dicuntur, opiscopi etiam inveniantur, aliique in dignitatibus ecelesiasticis constituti, &integra collegia ecclesiastica, ut consilia ineantur, quibus ab his quoque (prout jam factum esse a quibusdam, &praecipue ab episcopo nec non capitulo Carleolensi commemorat) possit obtineri aliquid in utilitatem ecclesiarum, quae per istas appropriationes passae sint detrimentum.