Latin
LIBRINOVI
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1705 207
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem exempla subjicit quorundam, qui sub regno praesenti liberalitate sua in ecclesias inclaruerint, nimirum comitis Nottinghamiae, Henrici Forsteri &Hiobi Marstoni. Nonnullos etiam antea a se praetermissos, &qui tempore regum antecedentium eodem nomine landari meruerint, recenset, cumque de domino Simone Digbaeo, Richardo Temple baronetto, speciatim vero de archiepiscopo Armachano, Bramhallio, quaedam commemorasset, duo refert memorabiliter dicta, unum Thomae, Straffordiae comitis, Regisque Caroli I locum in Hibernia quondam tenentis, alterum Georgii, ducis Albematliae, quorum ille filio suo injunxerit, ne unquam, nisi velit iram Numinis in se provocare, permissum sibi credat possidere quicquam, quod ecclesiae debeatur; hic vero solitus fuerit, admodum scequentor in sermonibus eum episcopo Salisburiensi habitis, partem suae felicitatis. haud exiguam dicero, quod in omnibus suis bonis nihil omnino inveniatur, quod unquam piis usibus fuerit devotum. In fine operis adduntur varia documenta, quibus fides adstruitur his, quae in ipso libro fuerunt proposita, cumquo maximam partem depromta sint ex schedis munuscriptis in locis diversis asservatis, nec antea typis excusa, multum per illa accedit pretio, quod opus integrum pietati, ingenio atque industriae Reverendi Autoris debet. JCTE